QUINQUATRUS sive QUINQUATRIA

QUINQUATRUS sive QUINQUATRIA
QUINQUATRUS, sive QUINQUATRIA
sunt dies festi Minervae, quos Graeci Παναθηναῖα vocant. Sosipater, l. 1. quinquatrus pluraliter, non Quinquatria. non enim dicti sunt quinque dies atrus (f. atri:) sed quod quinque dies Iduum, quas atrum antiqui dicebant: sive a quinquando, hocest, lustrando: quod eô die arma ancilia lustrari siut solita. Ego (inquit Voss.) nec priorem opinionem sequor) omnino enim atrus est vocis κατάληξις, ut simus in vigesimus) nec posteriorem, cum ita dicantur a quinque: nempe quod sint post quinctum diem Iduum Martiarum: quod tamen de maioribus tantum Quinquatribus verum est. Nam quinquatrus minusculae erant Idibus Iuniis. Hanc sententiam sequitur Varro, l. 5. de LL. Ab Tusculanis post diem sextum Eidus vocatus sextatrus; et post diem septimum septimatrus: sic hic quod erat post diem quinctum Eidus, quinquatrus. Item Gellius, l. 2. c. 21. In septentriones triones per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum: sicut in eo quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil. Eadem sententia Festi, cuius haec verba: Quinquatrus appellari quidam putant a numero dierum, qui fere his celebrantur: qui scilicet errant, tam hercule quam qui triduo Saturnalia, ac totidem diebus Compitalia: nam omnibus his singulis diebus fiunt sacra. Forma autem vocabuli eius, exemplô multorum populorum Italicorum, enuntiata est, quod post diem quinctum Iduum est is dies festus; ut apud Tusculanos triatrus, et sexaturs, et septenaturs, et Faliscos decimatrus. Minervae autem dicatum eum diem existimant, quod eô die aedes eius in Aventino consecrata est. Hactenus Festus. Opinionem autem quam is damnat, secutus est Ovid. Fast. l. 3. v. 809.
Una dies media est, et fiunt sacra Minervae:
Nominaque a iunctis quinque diebus habent.
Sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferrô
Causa, quod est illâ nata Minerva die.
Altera, tresque super rasâ celebrantur arenâ:
Ensibus exsertis bellica laeta Dea est.
Secundum quinquatruum diem natalem fuisse Ovidii, ait ipse, Trist. l. 4. El. 10. v. 11.
Lucifer amborum natalibus adfuit idem,
Una celebrata est per duo liba dies.
Haec est armiferae de festis quinque Minervae,
Quae fieri pugnâ prima cruenta solet.
Natus ergo est sextô post Martias Idus. Sed et moris erat, ut ii dies iucunde, hilariterque traducerentur. Augustus ad Tiberium, c. 71. apud Sueton. Nos miliberi, Quinquatrus satis iucunde egimus: lusimus enim per omnes dies forumque aleatorium calefecimus. Lipsius, Lloydius. Cicero pro uno die posuisse videtur, l. 12. Ep. 25. Vetus Kalendarium Martiô mense festum hoc ponit et Quinquatria appellat: celebrabantur autem 14. Kal. April. eôque tempore publica erant Oratorum ac Poetarum certamina, teste Xiphilinô. De pueris Iuvenalis, Sat. 10. v. 115.
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis;
Incipit optare et totis Quinquatribus optat.
Vide Anton. Thysium ICtum Not. in Gellium. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”